IX.
[1] Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi : unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. [2] O diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt ! Expelluntur mathematici, sicut angeli eorum, Vrbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. Eadem poena est exilii discipulis et magistris. [3] Sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt. Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt. Hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt. Quid tum ? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio ? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. [4] At enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. Nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. [5] Quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam intellegere debemus. [6] Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit ad euangelium usque. Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est : alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus est. [7] Hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post euangelium nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. Vbi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aeui ? Nonne infatuauit deus sapientiam huius saeculi? [8] Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.
