XI.
[1] De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis ministrum -- taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat -- negotiatio seruo dei apta est ? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi ? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. [2] Sit nunc aliqua iustitia quaestus secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum, pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane non illa principalis idololatria ? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusne instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris ? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. [3] Grauiora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. [4] In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non leuioris reatus praeiudicium istud obseruo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. [5] Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus lucrum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. [6] Si publicarum uictimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere ? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis ? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et erga daemonia turarius ? [7] Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogermus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit ? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat ? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. [8] Facile debuit de eo impetrare, quem cotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae ; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.
