• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De Idololatria

XII.

[1] Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus : non habeo quo uiuam. Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum ex similitudine prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. [2] Sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis ? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed nolite, inquit, cogitare de uictu. Et uestitus habemus exemplum lilia. Substantia milti opus erat : atquin omnia uendenda sunt et egentibus diuidenda. Sed filiis et posteritati prouidendum : nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest. Si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus solum, quod in modum crucis est. [3] Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas ? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei. [4] Nemo eorum, quos dominus allegit, non habeo, dixit, quo uiuam. Fides famem non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum quam omne mortis genus. Didicit non respicere uitam, quanto magis uictum? Quotusquisque haec adimpleuit ? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. [5] Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis, siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Idololatria
Translations of this Work
De l'idolatrie Compare
On Idolatry Compare
Über den Götzendienst (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Idolatry

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy