XVIII.
[1] Iam uero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. Proprius habitus uniuscuiusque est tam ad usum quotidianum quam ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum ceruicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae uel trabeae uel palmatae et coronae aureae sacerdotum prouincialium, sed non eadem condicione. [2] Tantum enim honoris nomine conferebantur iis, qui familiaritatem regum merebantur. Vnde et purpurati regum uocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae uiri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deseruisse nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. [3] Simplex igitur purpura illa nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. Quemadmodum enim et Ioseph, qui seruus fuerat, et Daniel, qui per captiuitatem statum uerterat, ciuitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puellis stola, natiuitatis insignia, nec potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura uel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlaui, fasces quoque et uirgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius ; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant. [4] Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius uero non administres ? Nemo in inmundis mundus uideri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse uetera et noua, rudia et polita, coepta et explicita, seruilia et liberalia. [5] Nam illi etiam condicione serui erant : tu uero nullius seruus, in quantum solius Christi, qui te etiam captiuitate saeculi liberauit, ex forma dominica agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet ; uestitu incultus, neque enim dixisset, ecce qui teneris uestiuntur, in domibus regum sunt; uultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiauerat. [6] Si potestatis ius quoque nullum ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis. [7] Quis enim magis iis usus fuisset, quam dei filius ? Quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de umeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset ? Igitur quam noluit, reiecit, quam reiecit, damnauit, quam damnauit, in pompa diaboli deputauit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possunt, nisi diaboli, quae dei non sunt. [8] Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, uerum et inimicas dei esse, quod per illas aduersus dei seruos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur. 9. Sed et natiuitas et substantia tua molestae tibi sunt aduersus idololatrian. Ad euitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.
