• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Pilgrim of Piacenza Antonini Placentini itinerarium

9.

Deinde venimus in locum ubi dominus de quinque panibus quinque milia populos satiavit. Extensa campania, oliveta et palmeta. Ex hoc venimus in locum, ubi baptizatus estdominus noster. In ipso loco transierunt filii Israel; ibi et filii prophetarum perdiderunt securim et ex ipso loco assumptus est Elias. In ipso loco est mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo. A pede montis ipsius de fluvio ascendit nubes hora prima et exeunte sole venit super Hierosolimam super basilicam,quae est in Sion et super basilicam ad monumentum domini et super basilicam sanctae Mariae et ad sanctam Sophiam, quae fuit praetorium, ubi auditus est dominus. Super his locis descendit ros sicut pluvia et collegunt eum medici et in ipso coquuntur omnes confectiones pro xenodochiis, nam multilanguores sanantur in ipsis locis, ubi cadit ipse ros. Ipse enim est ros, qui cantatur in psalmo: sicut ros ab Hermon qui descendit in montem Sion. In illa parte lordanis est fons, ubi S. 8 baptizabat sanctus lohannes, ad lordanem milia duo. In ipsa valle Elias inventus est, quando ei portabat corvus panem et carnes. In circuitu vallis illius multitudo eremitarum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Antonini Placentini itinerarium
Translations of this Work
Antonini Placentini itinerarium Compare
Commentaries for this Work
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy