41.
Exinde venimus in Sochot et exinde descendimus in Magdalum, etiam in locum ad septuaginta duas palmas et XII fontes, ubi applicuimus duos dies delectati post tantos labores S. 30 et vastitatem eremi. In quo loco est castellum modicum, quod vocatur Surandala, nihil habent intus praeter ecclesiam et duo xenodochia propter transeuntes. In quo loco arborem piperis vidi et ex ipso collegi. Exinde venimus ad locum, ubi filiilsrael transeuntes mare castra metati sunt. Et illic similiter castellum modicum, intra xenodochium. Et inde venimus ad ripam in locum, ubi transierunt filii Israel, ubi exierunt de mari. Est oratorium Eliae, et transcendentes in locum, ubi intraverunt in mare, ibi est oratorium Moysi. Ibi est et civitasmodica quae appellatur Clisma, ubi etiam et de India naves veniunt. Quo maris loco, ubi transierunt, culfus exit de pelago maiore et extendit intus in multis milibus, qui accessa recessa habet. Recedente mari omnis praefiguratio † arma Pharaonis vel vestigia rotarum curruum parent; sed et omnia arma inmarmorem conversa. Illic accepimus nuces plenas virides, quae de India veniunt, quas de paradiso credunt esse homines. Cuius gratia talis est: quanticunque gustaverint, satiantur.