• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER SECUNDUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT EPISCOPUS.
CAPUT PRIMUM. *Ad Simplicianum, libri duo.*

1.

Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo [Col. 0629] sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 1. In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc., quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libro quaestio est, ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus 2. In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, [Col. 0630] quid gloriaris quasi non acceperis 3? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est 4.


  1. Rom. VII, 7-25  ↩

  2. Id. IX, 10-29  ↩

  3. I Cor. IV, 7  ↩

  4. Cypr., lib. 3, testim. 4 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité