2.
In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram 1: quae mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est, forte. Et in libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores 2; non satis considerate dictum est: res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.