• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Retractationes Retractationes (PL)
*LIBER PRIMUS.* IN QUO RETRACTANTUR LIBRI QUOS SCRIPSIT NONDUM EPISCOPUS.
CAPUT IX. *De Libero Arbitrio, libri tres.*

5.

Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi, Quis enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest; continuo secutus adjunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda judicantur; sicut in divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus, « Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci » 1; ait et propheta: « Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris » 2. Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: « Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. » Et illud: « Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non » 3. Et illud: « Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis? » 4 Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura; nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur [Col. 0598] ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit; ea quae debet, facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se debere esse videt. Poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si justa est, peccati poena est, et supplicium nominatur. Si autem injusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit; injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam injustus dominator, aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena justa de damnatione hominis veniat 5. Et alio loco: Approbare, inquam, falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur 6.


  1. I Tim. I, 13  ↩

  2. Psal. XXIV, 7  ↩

  3. Rom. VII, 15, 18  ↩

  4. Galat. V, 17.  ↩

  5. Lib. 3, c. 18, nn. 50, 51  ↩

  6. Ibid., n. 52 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Retractationes (PL)
Traductions de cette œuvre
Le Rétractations Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité