6.
Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputavi 1. Sed quam velit Dominus intelligi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem; utrum eam quae damnatur in stupris, an illam de qua dicitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 2, in qua utique et ista est (neque enim non fornicatur a Domino, qui tollens membra Christi, facit ea membra meretricis); etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem, istam sibi nostram disputationem debere sufficere: sed legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive aliorum melius considerata atque tractata; vel ipse si potest, ea quae hic merito movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore mente discutiat. Non quia omne peccatum fornicatio est; neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit, dicentes, Dimitte nobis debita nostra 3: cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Sed quatenus intelligenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi hoc permissum esse, non jussum, non attendi aliam Scripturam dicentem: Qui tenet adulteram, stultus et impius est 4. Nec sane adulteram dixerim fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit a Domino, Nec ego te damnabo; vade, deinceps jam noli peccare 5, si hoc obedienter audivit.