Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 12
Procede in confessione, fides mea; dic domino tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte, quia et apud nos in Christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, conmemorati sumus tui, domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.
13. Procede in confessione, fides mea; dic Domine Deo tuo: Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte; quia et apud nos in Christo suo fecit Deus coelum et terram, spirituales et carnales Ecclesiae suae; et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur; quoniam pro iniquitate erudisti hominem 1, et judicia tua sicut abyssus multa 2. Sed quia Spiritus tuus superferebatur super aquam 3, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum 4. Poenitentiam agite, Fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos 5; et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 6.