Edition
ausblenden
Confessiones (CSEL)
Caput 33
Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua. habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter partim evidenter. de nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur.
Edition
ausblenden
Confessiones (PL)
CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.
48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te, ut laudent te opera tua, quae habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua, vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terrae materies, aliud coeli et terrae species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla morae intercapedine, sequeretur.