• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones

Edition Masquer
Confessiones (PL)

CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem praeteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? Praeteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, Longum est; sed dicamus de praeterito, Longum fuit, et de futuro, Longum erit. Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum jam esset praeteritum longum fuit, an cum adhuc praesens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: praeteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, Longum fuit praeteritum tempus; neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est, non est: sed dicamus, Longum fuit illud praesens tempus; quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

19. Videamus ergo, o anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni praesentes longum tempus est? Vide prius utrum possint praesentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, jam unus est [Col. 0817] praeteritus, alter praesens, caeteri futuri. Atque ita si mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum praesentem posuerimus; ante illum praeteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit praesens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt caeteri; si secundus, jam et primus praeteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est praesens; et si non totus est praesens, non est annus praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse praesens est; caeteri autem, praeteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris caeteris; si novissimus, praeteritis caeteris; si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.

20. Ecce praesens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima caeteras futuras habet, novissima praeteritas; aliqua vero interjectarum ante se praeteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid ejus avolavit, praeteritum est; quidquid ejus restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod praesens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, Longum est, quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, Longum erit. Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat praesens tempus, longum se esse non posse.

Edition Masquer
Confessiones (CSEL)

Caput 15

Et tamen dicimus longum tempus et breve tempus, neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breve futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? praeteritum enim iam non est, et futurum nondum est. non itaque dicamus: longum est, sed dicamus de praeterito: longum fuit, et de futuro: longum erit. domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus cum iam esset praeteritum, longum fuit, an ante, cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum vero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus: longum fuit praeteritum tempus; neque enim inveniemus, quid fuerit longum, quando, ex quo praeteritum est, non est, sed dicamus: longum fuit illud praesens tempus, quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit. Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus est? vide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est, nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. vide saltem, utrum qui agitur mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si novissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros. Ecce praesens tempus, quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, novissima praeteritas, aliqua vero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid eius avolavit, praeteritum est, quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam vel minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum? non quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: longum erit. quando igitur erit? si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus vocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité