• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones

Edition Masquer
Confessiones (PL)

CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

[Col. 0854]

22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem; oriatur de terra veritas, et justitia de coelo respiciat 1, et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et erumpat temporanea lux nostra 2, et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes, appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento Scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova; et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus 3; et quia nox praecessit, dies autem appropinquavit; et quia benedicis coronam anni tui 4, mittens operarios in messem tuam 5, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem 6, cujus messis in fine est 7. Ita das vota optanti, et benedicis annos justi; tu autem idem ipse es, et in annis tuis qui non deficiunt 8, horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiae, tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuae veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum; et haec omnia tanquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem 9. Sermo autem scientiae qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tanquam luna, et caeterae notitiae donorum quae deinceps tanquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. His enim sunt necessaria, [Col. 0855] quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus 10, ille qui sapientiam loquitur inter perfectos 11. Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.


  1. Psal. LXXXIV, 12  ↩

  2. Isai. LVIII, 7, 8  ↩

  3. Rom. XIII, 11  ↩

  4. Psal. LXIV, 2  ↩

  5. Matth. IX, 38  ↩

  6. Joan. IV, 38  ↩

  7. Matth. XIII, 39  ↩

  8. Psal. CI, 28  ↩

  9. I Cor. XII, 7, 11  ↩

  10. I Cor. III, 1  ↩

  11. Ibid. II, 6 ↩

Edition Masquer
Confessiones (CSEL)

Caput 18

Ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra veritas, et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum vestiamus et domesticos seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus, vide, quia bonum est, et erumpat temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento scripturae tuae. ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter diem et noctem, vel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti (manifesta per orbem gratia tua) luceant super terram et dividant inter diem et noctem et significent tempora, quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova, et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus, et quia nox praecessit, dies autem adpropinquavit, et quia benedicis coronam anni tui, mittens operarios in messam tuam, in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem, cuius messis in fine est. ita das vota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem ipse es, et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram, quoniam quidem alii datur per spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius (propter eos, qui perspicuae veritatis luce delectantur) tamquam in principio diei: alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum tamquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae. omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. haec nobiscum disputas sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL)
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité