• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Confessiones Confessiones (PL)
*LIBER SEPTIMUS.* Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum, atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in Christo Filio tuo Domino nostro; atque in Scripturis sanctis quas Ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae, ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuae, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum 1. Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco illud: at ego intendebam in ea quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum; nec recipiebant [Col. 0740] me ista ut dicerem, Sat est, et bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subjeceras quae infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum, et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem, et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei 2, etiam ista infima supra me facta sunt, et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tanquam vulneratum, superbum 3; et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.


  1. Psal. XXXVII, 9-11  ↩

  2. Job XV, 26  ↩

  3. Psal. LXXXVIII, 11 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Confessiones (CSEL) Comparer
Confessiones (PL)
Traductions de cette œuvre
Bekenntnisse Comparer
Les confessions de Saint Augustin Comparer
The Confessions of St. Augustin In Thirteen Books Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in die Confessiones
Prolegomena
The Opinion of St. Augustin Concerning His Confessions, as Embodied in His Retractations, II. 6
Translator's Preface - Confessions

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité