19.
Hic ille: Primo, inquit, ego scientiam non appello, in qua ille qui eam profitetur, aliquando fallitur. Scientia enim non solum comprehensis, sed ita comprehensis rebus constat, ut neque in ea quis unquam errare, nec quibuslibet adversantibus impulsus nutare debeat. Unde verissime a quibusdam philosophis dicitur, in nullo eam posse nisi in sapiente inveniri; qui non modo perceptum habere debet id quod tuetur ac sequitur, verum etiam inconcussum tenere. Scimus autem illum quem commemorasti, multa saepe falsa dixisse: quod non solum aliis mihi referentibus comperi, sed praesens aliquando ipse percepi. Eumne igitur scientem vocem, cum saepe falsa dixerit; quem non vocarem, si cunctanter vera dixisset? Hoc me de aruspicibus et de auguribus, et de his omnibus qui sidera consulunt, et de conjectoribus somniorum dixisse putatote. Aut aliquem ex hoc genere hominum proferte, si potestis, qui consultus, nunquam de responsis suis dubitaverit, nunquam postremo falsa responderit. Nam de vatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena.