21.
Itaque vellem magis iste Albicerius, ab eo qui discere cuperet, interrogatus ipsa metra docuisset; vel coactus a quopiam consultorum, de re sibi statim proposita versus proprios cecinisset. Quod eumdem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum illud divinationis genus magna mentis altitudine derideret atque despiceret, idque nescio cui abjectissimae animulae, sic enim dicebat, tribueret, quo ille quasi spiritu admonitus vel inflatus haec respondere solitus esset. Quaerebat enim vir ille doctissimus ab iis qui talia mirarentur, num grammaticam vel musicam vel geometriam Albicerius posset docere? Quis autem illum nosset, et non istorum omnium imperitissimum fateretur? Quamobrem ad extremum hortabatur, ut animos suos ii qui talia didicissent, illi divinationi sine dubitatione praeferrent, darentque operam his disciplinis instruere atque adminiculari suam mentem, quibus aeriam istam invisibilium animantium naturam transilire, et eam supervolare contingeret.