• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De beata vita (PL)
CAPUT II.

13.

Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane, et ultra quam nec quaeri quidquam oportet, nec inveniri potest, si modo eam, uti coepimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi quamdam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter irruant (ita enim male quodammodo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est), melius nos haec quaestio cras esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis volo, quod subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum; et est, nisi fallor, qualia solent ultima apponi, quasi scholastico melle confectum atque conditum. Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt, coegeruntque ut dicere properarem quidnam id esset. Quid, inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod susceperamus confectum esse negotium? Quo accepto nomine, tres illi quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius; et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adjuverunt, quibus potuerunt verbis, nihil se jucundius audituros esse monstrantes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De beata vita (PL)
Translations of this Work
De la vie bienheureuse Compare
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy