• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De beata vita De beata vita (PL)
CAPUT IV.

24.

Quid enim, ait Trygetius? non potest ex eo jam confici, omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem qui egeat esse miserum? Nam concessisse nos memini, nihil esse medium inter miserum et beatum. Aliquidne, inquam, inter mortuum et vivum tibi medium videtur esse? nonne omnis homo aut vivus aut mortuus est? Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium: sed quorsum istud? Quia, inquam, etiam istud te fateri credo, omnem qui ante annum sepultus est, esse mortuum. Non negabat. Quid? omnis qui ante annum sepultus non est, vivit? Non, ait, sequitur. Ergo, inquam, non sequitur ut si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamvis inter miserum et beatum, ut inter vivum et mortuum, medium nihil inveniri queat.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De beata vita (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la vie bienheureuse vergleichen
Vom glücklichen Leben (ChatGPT) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung