5.
Ergo vides in qua philosophia quasi in portu navigem. Sed etiam ipse late patet, ejusque magnitudo quamvis jam minus periculosum, non tamen penitus excludit errorem. Nam cui parti terrae, quae profecto [P. 0962] una beata est, me admoveam, atque contingam, prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? Quare obsecro te per virtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se vinculum atque commercium, ut dexteram porrigas. Hoc autem est, ut me ames, et a me vicissim te amari credas charumque haberi. Quod si impetravero, ad ipsam beatam vitam, cui te jam haerere praesumo, parvo conatu facillime accedam. Quid autem agam, quove modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas, et ex eo animum meum (neque enim alia signa invenio quibus me ostendam) ut plenius intelligas, initium disputationum mearum, quod mihi videtur religiosius evasisse, atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putavi, et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane; nam de beata vita quaesivimus inter nos, nihilque aliud video quod magis Dei donum vocandum sit. Eloquentia tua territus non sum; quidquid enim amo, quamvis non assequar, timere non possum: fortunae vero sublimitatem multo minus; apud te enim vere, quamvis sit magna, secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed jam quid afferam, quaeso te, attende.
