46.
Hoc etiam de caeteris hujusmodi artibus dixerim: quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo, quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam venerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias; deinde ut in hac vita atque moribus constanter vigilanterque permaneas. De rebus autem obscurissimis, et tamen divinis, quomodo Deus et nihil mali faciat, et sit omnipotens, et tanta mala fiant; et cui bono mundum fecerit, qui non erat indigus; et utrum semper fuerit malum, an tempore coeperit; et, si semper fuit, utrum sub conditione Dei fuerit: et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum divino ordine dominaretur; si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo antequam esset, potestate Dei malum tenebatur; et quid opus erat mundum fabricari, quo malum quod jam Dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur; si autem fuit tempus quo sub Dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat. In Deo enim novum exstitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. Si autem importunum fuisse, et quasi improbum malum Deo dicimus, quod nonnulli existimant, jam nemo doctus risum tenebit, nemo non succensebit indoctus. Quid enim potuit Deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit: si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est Deum violabilem credere; nec ita saltem, ut vel virtute providerit, ne sua substantia violaretur. Namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter ejus et Dei substantiam nihil velint omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod Deus eum non fabricarit: ergo de his atque hujusmodi rebus, aut ordine illo eruditionis, aut nullo modo quidquam requirendum est