7.
Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam vobis, inquam, videtur esse causae quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cujuscemodi quae autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere; ubi autem unda quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium ejus, nihil me invenisse, cum diu quaesissem cur ita esset.