53.
Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum virorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis videbatur, et quotidiana consideratione, et ista praesenti quae in te nobis est admiratione, non solum dubiam non habeamus, verum etiam, si necesse sit, de illa jurare possimus. Quid enim? nobis nonne illa venerabilis ac prope divina, quae jure et habita est et probata Pythagorae disciplina, abs te hodie nostris etiam pene oculis reserata est 1? Cum et vitae regulas, et scientiae non tam itinera quam ipsos campos, ac liquida aequora, et quod illi viro magnae venerationi fuit, ipsa etiam sacraria veritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breviter, et ita plene significasti, ut quamvis suspicemur, et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque impudentia nos putemus, si amplius quidquam flagitandum abs te arbitremur.
-
Lib. 1 Retract., cap. 3, n. 3 ↩