16.
Et cum tacuisset Trygetius, egoque meipsum non caperem gaudio, quod videbam adolescentem charissimi amici filium etiam meum fieri; nec solum, verum in amicum quoque jam mihi surgere atque grandescere, et cujus studium vel in mediocres litteras desperaveram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam venire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulationem, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere quod volo! Rogo; ubi, ubi estis, verba? succurrite. Et bona et mala in ordine sunt.