• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER PRIMUS.*
CAPUT PRIMUM. *Omnia divina providentia regi.*

1.

Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non illud quoque valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito, vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitae hujus et procellas, velut erecto quantum licet [Col. 0978] capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quanquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: [Col. 0979] negligentiae vero vituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut neglibi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ordine (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'ordre Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité