30.
Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba recitare non puderet, [Col. 0992] exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quae recitabant. Ita vos, quamvis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis; tamen et in philosophiam, et in eam vitam quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis jactantiae ultimam, sed nocentiorem caeteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini: et fortasse, quia vos ab ista vanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae; et ab ardore ventosae famae repercussi, in torporem inertiae congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quae diligis, ut ignotum nobis velis, atque illa omnia deleri jubeas; simul, ut parcas etiam tabulis, quas jam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quae a nobis multa disserta sunt. Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa, quae nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille.