32.
Nam ne quid, mater, ignores, hoc graecum verbum, quo philosophia nominatur, latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam divinae Scripturae quas vehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos hujus mundi evitandos atque irridendos esse praecipiunt 1. Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur 2, satis ipse Christus significat, qui non dicit, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo? 3 Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud, [Col. 0994] quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares; multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas; cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur; egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?