• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT PRIMUM. *Ordinis definitio expenditur.*

2.

Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adolescentibus: Quamvis vobis, inquam, succensuerim, pueriliter de magnis rebus agentibus; tamen mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter, quoniam ei jam quaestionem notissimam feci, et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti ex illa tua definitione defendere? Nam meminisse [Col. 0994] me arbitror, te ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum, inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia Deus? Itane ut etiam se ordine agat; an praeter eum ordine ab eo caetera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. Negas, inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur, inquam, neque Deum, neque illa quae apud Deum sunt, ordine administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi videntur esse? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo, inquam, illud tuum quod dixisti, omnia quae sunt, ordine administrari, nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala. Quum autem dicimus, Omnia quae sunt, non sola utique bona dicimus. Ex quo fit ut omnia simul, quae Deus administrat, ordine administrentur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ordine (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'ordre Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité