5.
Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens, esse cum Deo; sed tamen quidquid sapientis [Col. 0996] cum Deo est, id nosse sapientem. Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis novit, non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere; sed tamen dicam: vobis enim existimatoribus, aut confirmer, aut discam. Quisquis enim ea sola novit quae corporis sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut nescio quid velle dicere videretur, sed verecundia eum, ne quasi in alienum locum irrueret, contineri; feci potestatem, jam tacente Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi videtur nosse. Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo intellectu contineri puto, et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit, ut si illud est cum Deo quod intelligendo sapiens novit, totum quod novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset, subjecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens prorsus cum Deo est, nam et seipsum intelligit sapiens. Quod conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod intelligit Deum; et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo, quod a sapiente intelligitur. Sed hanc ejus partem per quam istis utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem vocamus), fateor me nescire, nec omnino cujusmodi sit suspicari.