• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT III. *Stultitia an cum Deo sit.*

8.

Definitum est autem quid sit esse cum Deo. [Col. 0998] Et cum a me dictum esset, id esse cum Deo quod intelligit Deum, vos etiam plus adjecistis, ut ibi sint etiam illa quae intelliguntur a sapiente. Qua in re multum me movet quomodo subito cum Deo stultitiam collocaveritis. Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest; erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum Deo. Qua conclusione commoti, cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille de cujus adventu ad istam disputationem opportunissimo non nos puto temere gratulatos. Tum Alypius: Deus meliora, inquit! huccine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed irrupta jam quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius vel in futurum prospexero, et a vobis impetravero ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. Nullo modo, inquam, est, Alypi, benevolentiae atque humanitatis tuae vocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice; caetera, ut jam sese habet ordo ille, provenient. Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cujus assertione interim me substituere voluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam Deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod universa quae intelligit sapiens cum Deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum adverte. Dixisti quippe: Nam si cum Deo sunt quaecumque intelligit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest. Quasi vero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque vitet, sapientis cum nomine non esse censendum. Et dictum est, a sapiente intellecta esse cum Deo. Cum igitur evitandae stultitiae gratia eamdem stultitiam quisque intelligit, nondum est sapiens. Cum autem sapiens fuerit, non inter ea quae ille intelligit stultitia numeranda est. Quamobrem quoniam ea conjuncta sunt Deo, quae jam sapiens intelligit, recte a Deo stultitia secernitur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung