18.
Sed illud me movet, quomodo cum iste sapiens quamdiu inter homines vivit, in corpore esse non negetur; quo pacto fiat ut ejus corpore huc atque illuc vagante, mens immobilis maneat. Isto enim modo potes dicere, cum movetur navis, homines qui in ea sunt non moveri, quamvis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim si sola eam [Col. 1003] cogitatione regerent, facerentque ire quo vellent; tamen, cum ea moveretur, non possent illi qui ibidem constituti sunt non moveri. Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. Neque hoc ego dico, inquam: sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet; et tamen, quamvis quo velit ire equum agat, equo moto moveatur necesse est. Potest, inquit, sedere ipse immobilis. Cogis nos, inquam, definire quid sit moveri: quod si potes, facias volo. Prorsus, inquit, maneat, quaeso, beneficium tuum; nam manet postulatio mea: et ne me rursus interroges, utrum mihi definire placeat; quando id facere potuero, ipse profitebor. Quae cum dicta essent, puer de domo cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos, et horam prandii esse nuntiavit. Tum ego: Quid sit, inquam, moveri, non definire nos puer iste, sed ipsis oculis cogit ostendere. Eamus igitur, et de isto loco in alium locum transeamus: nam nihil est aliud, nisi fallor, moveri. Hic cum arrisissent, discessimus.