• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAP. VII. *Quomodo ordo fuerit cum malum non esset.*

22.

Nunc illud quaero, quod nondum discutere diligenti ratione tentavimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse justitiam Dei, quae separat inter bonos et malos, et sua cuique tribuit 1. Nam nulla est, quantum sentio, manifestior justitiae definitio: itaque respondeas velim, utrum tibi videatur aliquando Deum non fuisse justum. Nunquam, inquit. Si ergo semper, inquam, Deus justus, semper bonum et malum fuerunt. Prorsus, inquit mater, nihil aliud video quod sequatur. Non enim judicium Dei fuit ullum quando malum non fuit; nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest videri justus fuisse. Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes, inquit, semper malum fuisse. Non audeo, inquit illa, hoc dicere. Quid ergo dicemus, inquam? Si Deus ideo justus est, quia judicat inter bonos et malos, quando non erat malum non erat justus. Hic illis tacentibus animadverti Trygetium respondere velle, atque permisi. At ille: Prorsus, inquit, erat Deus justus. Poterat enim bonum malumque secernere, si exstitisset, et eo ipso quo poterat, justus erat. Non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter investigasse conjurationem Catilinae, [Col. 1005] temperanter nullo corruptum fuisse praemio quo parceret malis, juste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, invidiae, non in eo fuissent virtutes istae, nisi Catilina reipublicae tantam perniciem comparasset. Virtus enim per seipsam, non per aliquod hujusmodi opus consideranda est, et in homine; quanto magis in Deo? si tamen in angustiis rerum atque verborum componere illis ista quoquo modo permittitur. Nam, ut intelligamus quia Deus semper justus fuit, quando exstitit malum quod a bono sejungeret, nihil distulit sua cuique tribuere: non enim tunc ei erat discenda justitia; sed tunc ea utendum, quam semper habuit.


  1. Supra, lib. 1, c. 7, n. 19 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung