• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT IX. *Ad discendum auctoritate ducimur et ratione.*

27.

Auctoritas autem partim divina est, partim humana: sed vera, firma, summa ea est quae divina nominatur. In qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia; quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam divinationes, nonnullasque potentias, decipere animas facillime consuerunt, aut periturarum fortunarum curiosas, aut fragilium cupidas potestatum, aut inanium formidolosas miraculorum. Illa ergo auctoritas divina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens, ostendit ei quousque se propter ipsum depresserit: et [Col. 1008] non teneri sensibus, quibus videntur illa miranda, sed ad intellectum jubet evolare; simul demonstrans et quanta hic possit, et cur haec faciat, et quam parvi pendat. Doceat enim oportet et factis potestatem suam, et humilitate clementiam, et praeceptione naturam; quae omnia sacris quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur: in quibus bonorum vita facillime, non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana vero auctoritas plerumque fallit: in eis tamen jure videtur excellere, qui quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum, et non vivunt aliter quam vivendum esse praecipiunt. Quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni, contemptuque majores; difficillimum omnino est ut eis quisque vivendi praecepta dantibus credens, recte vituperetur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ordine (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De l'ordre vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung