• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De ordine De ordine (PL)
*LIBER SECUNDUS.* Disputationes hoc libro duae continentur, quibus dum Ordinis definitionem expendunt colloquentes, incidunt in varias quaestiones, scilicet: quomodo sapiens cum Deo maneat immotus; an etiam ea quae perperam ab hominibus fiunt, ex Dei ordine agantur; utrum Deus justus esset ante originem mali; utrum ex Dei ordine malum exortum sit. Agitur demum fusius de recto studendi ordine, qui postulat ut informatis rite moribus, et comparatis humanis disciplinis promoveatur animus ad aliora et divina percipienda.
CAPUT XI. *Ratio quid, et hujus in sensibilibus vestigia. Ut differunt rationale et rationabile.*

30.

Ratio est mentis motio, ea quae discuntur distinguendi et connectendi potens: qua duce uti ad Deum intelligendum, vel ipsam quae aut in nobis, aut usquequaque est animam, rarissimum omnino genus hominum potest; non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso, redire in semetipsum cuique difficile est. Itaque, cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio, et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum videtur, sed tamen se ita res habet. Satis est hoc dixisse in praesentia: nam si vobis rem tantam sicut intelligenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam arrogans, si vel me illam jam percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res quae nobis notae videntur procedere, indagemus eam, si possumus interim, prout susceptus sermo desiderat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ordine (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'ordre Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité