9.
Quamobrem si anima subjectum est, ut supra diximus, in quo ratio inseparabiliter, ea necessitate quoque qua in subjecto esse monstratur, nec nisi viva anima potest esse anima, nec in ea ratio potest esse sine vita, et immortalis est ratio; immortalis est anima. Prorsus enim nullo pacto non existente subjecto suo immutabilis ratio permaneret. Quod eveniret, si tanta accideret animae mutatio, ut eam non animam faceret, id est mori cogeret. Nulla autem illarum mutationum, quae sive per corpus, sive per ipsam animam fiunt (quamvis utrum aliquae per ipsam fiant, id est quarum ipsa sit causa, non parva sit quaestio), id agit ut animam non animam faciat. Jam igitur non solum per se, verum nec nostris rationibus formidandae sunt.