• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De inmortalitate animae De immortalitate animae (PL)
CAPUT VI.\-- *Ratio quae incommutabilis est, sive in animo sive cum animo sit, sive animus in ea, ab ipso eodem animo separari nequit.*

10.

Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi viribus video, ut ratio quid sit, et quoties definiri possit [Col. 1026] sciatur, ut secundum omnes modos et de animae immortalitate constet. Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus verum intuetur; aut ipsa veri contemplatio, non per corpus; aut ipsum verum quod contemplatur. Primum illud in animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quaeri potest; sed et secundum sine animo esse non potest. De tertio magna quaestio est, utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sine animo. Quoquolibet modo autem se habeat, non id posset contemplari animus per seipsum, nisi aliqua conjunctione cum eo. Nam omne quod contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu capimus. Sed ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse affirmantur. Ea vero quae intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quam ipse qui intelligit animus: simul enim etiam intelliguntur non contineri loco.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De immortalitate animae (PL)
Traductions de cette œuvre
De l'immortalité de l'âme Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité