De quantitate animae (PL)
(De quantitate animae)
De quantitate animae
In hocce dialogo sex de anima quaestiones a collocutore proponuntur Augustino; quarum tertiam, scilicet, Quanta sit anima, penitius tractaturus distinguit imprimis duplex quantitatis genus, unum a mole et loci spatio; alterum a potentia et virtute dictum: illud quidem corporis proprium ab anima, quae prorsus incorporea sit, excludi, hoc autem reperiri in illa docet deinde magnitudinis istius gradus septem assignat, ad quos revocat quidquid anima humana sive in corpore, sive in seipsa, sive denique apud Deum valet.