• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXXII.

68.

Cum autem locus et tempus sit, quibus omnia quae sentiuntur occupantur, vel potius quae occupant; quod oculis sentimus, per locum; quod auribus, per [Col. 1073] tempus dividitur. Ut enim vermiculus ille plus loci totus, quam pars ejus occupabat; ita majorem temporis moram tenet, cum Lucifer dicitur, quam si Luci tantummodo diceretur. Quare si hoc significatione vivit in ea diminutione temporis, quae diviso illo sono facta est, cum eadem significatio divisa non sit (non enim ipsa per tempus distendebatur, sed sonus); ita existimandum est, secto vermiculi corpore, quanquam in minore loco pars eo ipso quo pars erat viveret, non omnino animam sectam, nec loco minore minorem esse factam, licet integri animantis membra omnia per majorem locum porrecta simul possederit. Non enim locum ipsa, sed corpus quod ab eadem agebatur, tenebat: sicut illa significatio non distenta per tempus, omnes tamen nominis litteras suas moras ac tempora possidentes, velut animaverat atque compleverat. Hac similitudine interim contentus sis peto, qua te sentio delectatum. Quae autem subtilissime de hoc disputari possunt, ita ut non similitudinibus quae plerumque fallunt, sed rebus ipsis satis fiat, ne in praesentia exspectes: nam et concludendus est tam longus sermo, et multis aliis quae tibi desunt, animus ad haec intuenda et dispicienda praecolendus est, ut possis intelligere liquidissime, utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam per seipsam nullo modo, sed tamen per corpus posse partiri.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung