11.
A. Bene facis, et non solum approbo, verum etiam moneo, ut semper rerum curam magis quam verborum te habere delectet. Sed linea ista quam jam, ut opinor, bene intelligis, si porrigatur sive ex una, sive ex utraque parte, quam in longum porrigi potest, cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus valet acies mentis tuae? E. Contemplor omnino, ac nihil facilius. A. Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nihil agatur aliud quam ut illa linea porrigatur. E. Quam dicas figuram nondum intelligo.