15.
A. Nihilne te movet etiam in his rebus tanta et tam inconcussa quaedam justitia? E. Quonam modo? A. Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse justitiam nisi aequitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam videtur appellata. Sed quae in hac virtute aequitas, nisi ut sua cuique tribuantur? Porro sua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possunt. An aliter putas? E. Manifestum est, et prorsus assentior. A. Quid? distinctionem arbitrarisne esse ullam, si omnia paria sint, ut nihil omnino inter se differant? E. Nullo modo. A. Ergo justitia servari non potest, nisi in rebus in quibus servatur, sit quaedam, ut ita dicam, imparilitas et dissimilitudo. E. Intelligo. A. Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, inter se esse dissimiles, illam scilicet quae tribus, et hanc quae quatuor angulis constat, cum ambae paribus lineis fiant; nonne videtur tibi quaedam retenta justitia, ut illa quae habere [Col. 1044] non potest parilitatem contrariorum, inconcussam teneat angulorum aequalitatem: in hac vero quia tanta est contrariorum congruentia, illa lex angulorum admittat nonnullam inaequalitatem? Hoc ergo cum me multum moveret, quaerendum abs te visum est, quonam modo ista veritate, aequitate, aequalitate delectarere. E. Jam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror. A. Age nunc, quia inaequalitati aequalitatem jure praeponis, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non id videatur; quaeramus, si placet, figuram in qua summa aequalitas inveniri queat: quaecumque enim erit, ea caeteris sine dubitatione praeferetur. E. Placet vero, et quae ista sit, scire cupio.