• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XI.

17.

A. Quam censes, nisi eam, cujus et extremitas sibi concors est undique, nullo angulo aequalitatem perturbante, et a cujus medio ad omnes extremitatis partes pares lineae duci possunt? E. Jam, ut opinor, intelligo: nam illam figuram quae una linea in circulum ducta terminatur, mihi videris describere. A. Recte intelligis. Nunc itaque illud considera, cum superior ratio docuerit lineam in sola longitudine intelligi, nec quidquam latitudinis usurpare, et ideo per longum qua ducitur dividi non posse, utrum tibi videatur figura quaelibet sine latitudine inveniri. E. Nullo modo. A. Quid? ipsa latitudo potestne longitutudinem non habere, quamvis latitudo sola sit, quemadmodum superius longitudinem sine latitudine intelleximus; an non potest? E. Video non posse. A. Vides etiam illud, nisi fallor, quod latitudo ab omni parte dividi queat, linea vero per longum non queat. E. Manifestum est. A. Quid ergo putas pluris habendum? quod dividi potest, an id quod non potest? E. Profecto id quod non potest. A. Praeponis igitur lineam latitudini. Nam si quod dividi non potest, praeponendum est; praeponamus necesse est etiam id quod minus dividi potest: latitudo autem ex omni parte dividitur, longitudo vero non nisi ex diverso, nam per longum divisionem non admittit: est ergo latitudine praestantior. An tu aliter existimas? E. Ita prorsus ratio cogit fateri ut dicis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy