2.
A. Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intelligere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit ejus patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem ejus et patriam, unde huc venerit, nosse desideras; an vero quae sit ejus substantia, requiris E. Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum prius, tuo judicio malo committere. A. Propriam quamdam habitationem animae ac patriam [Col. 1036] Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero ejus nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum conjunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex me quaereres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porro si pergeres quaerere, unde ipsa terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil jam quod dicerem reperirem: sic cum quaeritur ex quibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quaeras, ad illa elementa quatuor recurram; de anima vero quaerenti tibi, cum simplex quiddam et propriae substantiae videatur esse, non aliter haeream ac si quaeras, ut dictum est, unde sit terra. E. Quomodo eam propriam velis habere substantiam, cum dixeris a Deo factam, non intelligo. A. Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum; et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuor elementis. Non ergo sibi adversatur sententia qua dicimus, et a Deo animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim ejus propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris, ut aquae, ut terrae, quo caetera ex his omnibus componerentur.