• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XVI.

28.

Cum autem puer proficit laudabiliter, ad quam rem magis quam ad virtulem proficere dicitur? an non tibi videtur? E. Manifestum est. A. Non igitur tibi debet videri animus sicut corpus crescendo cum aetate proficere: proficiendo enim ad virtutem pervenit, quam fatemur nulla spatii magnitudine, sed magna vi constantiae pulchram esse atque perfectam: et si aliud est majus, aliud melius, ut jam dedisti; quidquid anima cum aetate proficit, composque rationis fit, non mihi videtur fieri major, sed melior. Quod si membrorum id faceret magnitudo; eo quisque prudentior esset, quo longior aut validior: quod se aliter habere non, opinor, negabis. E. Quis istud negaverit? Sed tamen cum proficere animam per aetatem etiam tu concedas; miror qui fiat, ut omnis quantitatis expers, etiamsi non membrorum spatio, at certe temporis adjuvetur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De quantitate animae (PL)
Übersetzungen dieses Werks
De la grandeur de l'âme vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung