31.
E. Nescio utrum omnia quae me non frustra movere assolent, persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meam aliqua fugiant: verumtamen quod nunc in mentem venit videamus quale sit, quod puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur. A. Facile est istud: nam credo videri tibi ea lingua quemque loqui, qua loquuntur homines inter quos natus educatusque sit. E. Nemo id ignorat. A. Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi homines non loquerentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes suas sibimet expromendas signarent; nonne censes eum talia esse facturum, neque locuturum, qui loquentem neminem audierit? E. Nolo me hoc interroges, quod fieri non potest. Qui enim tales homines, inter quos quemquam natum cogitare possim? A. Itane tu non vidisti Mediolani adolescentem honestissimi corporis et elegantissimae urbanitatis, mutum tamen atque ita surdum, ut neque alios nisi motu corporis intelligeret, neque ipse aliter quae vellet significaret? hic enim est notissimus. [Col. 1053] Nam ego novi rusticum quemdam loquentem, de loquente uxore, filios omnes mares atque feminas quatuor fere, aut eo amplius (non enim satis nunc commemini) mutos surdosque genuisse. Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo autem quod nulla signa nisi oculis colligebant, etiam surdi intelligebantur. E. Illum vero ego bene novi, et de istis nescio quibus credo tibi: sed quorsum ista? A. Quia dixisti non te posse cogitare inter tales homines nasci quempiam. E. Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor, inter eos qui loquerentur, natos esse concedis. A. Non equidem negaverim: sed cum jam inter nos constet nonnullos tales homines esse posse; quaeso cogites, si ex hoc genere mas et femina jungerentur, atque in aliquam quocumque casu delati solitudinem, ubi tamen vivere valerent, gignerent filium non surdum, quemadmodum esset cum parentibus iste locuturus? E. Quemadmodum censes, nisi ut parentes ei dabant, ita gestu signa redditurum? Sed tamen puer parvus ne hoc quidem posset: quare illa ratio mea manet integra. Quid enim refert utrum loqui, an gestum facere crescendo assequatur, cum ad animam utrumque pertineat, quam fateri nolumus crescere?