32.
A. Jam mihi videris etiam cum in fune quisque ambulat, ampliorem credere hunc habere animam, quam eos qui id facere nequeunt. E. Hoc aliud est: quis enim hoc non videat esse artis? A. Cur, obsecro, artis? an quia didicit? E. Ita vero. A. Quare tibi ergo etiam, si aliud quisque discat, non artis videtur? E. Plane quidquid discitur, artis esse non nego. A. Non ergo ille didicit a parentibus gestum facere? E. Didicit sane. A. Oportet igitur et hoc non animae crescendo amplioris, sed imitatoriae cujusdam artis esse concedas. E. Non possum hoc concedere. A. Ergo non omne quod discitur artis est, quod nunc concesseras. E. Artis omnino. A. Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas. E. Didicit, sed hoc non est artis. A. Atqui tu paulo ante dixisti artis esse quod discitur. E. Age, jam concedo, et loqui et gestum facere, eo quod ea didicimus, artis esse. Tamen aliae sunt artes, quas, dum in alios intendimus, discimus; aliae, quae a magistris inseruntur nobis. A. Quas tandem istarum putas animam, ex eo quod amplior fiat, adipisci? anne omnes? E. Non omnes puto, sed illas superiores. A. Nonne tibi ex hoc genere videtur in fune ambulare? nam et hoc videndo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur. E. Ita credo: sed tamen non omnes qui haec spectant et magno studio intuentur, assequi possunt, sed qui hujus rei magistros patiuntur. A. Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutione responderim: multi enim Graeci et aliud genus linguae crebrius nos loquentes audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostram discant, quemadmodum nos cum ipsorum nosse volumus, saepe magistris traduntur. Quae cum ita sint, miror cur animae incrementis tribuere velis quod loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis. E. Nescio quomodo ista confundis: nam qui ut linguam nostram discat, magistro traditur, novit [Col. 1054] aliam quamdam suam, quam eum, quod ejus anima creverit, puto didicisse; cum autem discit alienam, non ampliori animae, sed arti tribuo. A. Quid si ille qui inter mutos natus atque altus est, sero ac jam juvenis in alios homines incidens loqui didicisset, cum aliam linguam nullam nosset? eo tempore putares animam ejus crevisse, quo loqui didicerat? E. Nunquam isthuc ausim dicere; et jam cedo rationi, nec puto amplioris animae argumentum esse quod loquimur, ne et alias omnes artes cogar fateri crescendo animam consecutam: quod si dixero, illud sequetur absurdum, decrescere animam cum quidque obliviscitur.