35.
Quare videamus, si placet, illud alterum argumentum tuum quale sit, quod per totum spatium corporis tactus sentitur ab anima, quam spatii nullius esse volumus. E. Sinerem jam ad illud transiri, nisi de viribus dicendum aliquid arbitrarer. Quid est enim hoc, quod auctiora per aetatem corpora vires praebent animae ampliores, si cum his amplior non fit anima? Quanquam enim virtus animae, vires autem corporis putari soleant; nunquam tamen ab anima eas abjudicaverim, cum videam in exanimis corporibus nullas esse. Per corpus quidem viribus, sicuti sensibus, uti animam non negandum est; tamen quoniam ista sunt viventis officia, quis haec dubitaverit ad animam potius pertinere? Cum igitur majores vires in pueris grandiusculis quam in infantibus esse videamus, ac deinde adolescentes, juvenesque in dies viribus praestent, donec rursus corpore senescente minuantur; non leve, quantum mihi videtur, crescentis cum corpore, ac deinde senescentis animae indicium est.