3.
E. Interim accipio unde sit anima, id est, ex [Col. 1037] Deo, quae mecum sedulo retractabo, et si quid me moverit, post requiram. Unde quaeso, explices qualis sit. A. Videtur mihi esse similis Deo. De anima enim, nisi fallor, requiris humana. E. Idipsum est quod abs te explicari vellem, quemadmodum sit anima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam vero ab ipso Deo factam supra dixeris. A. Quid? tu difficile putas Deo fuisse, ut aliquid sibi simile faceret, cum hoc in tanta varietate imaginum etiam videas nobis esse concessum? E. Sed nos videmur mortalia facere, Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. A. Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit? E. Non equidem hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam; sic et nos immortales a Deo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale esse deberet. A. Recte diceres, si ad ejus imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis: nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est. E. Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille? A. Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere quod tuum corpus valet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam non habet, quantam ille ad cujus similitudinem facta est.