• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De quantitate animae De quantitate animae (PL)
CAPUT XXII.

37.

Quod si amplius aliquid animalium majora corpora, eo ipso quo majora sunt, habent virium; illa causa est, quod lege naturae cedunt pondera minora majoribus, non modo cum ad proprium locum suopte nutu feruntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locum qui est infimus, rursus aeria et ignea sursum versus; sed etiam cum aliquo tormento aut jactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte ferrentur, vi aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris, quanquam simul, duos lapides disparis quantitatis, citius quidem major ad terram pervenit; sed si ei minor subjiciatur, eoque inevitabiliter occupetur, cedit profecto, simulque in solum deducitur. Item si dejicitur desuper major, minor autem contra sursum versus jacitur; ubi obviam venerint, repercussio minoris et retrocessio fiat necesse est. Quod ne ideo accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia ire cogebatur, alter vero majore impetu locum suum petebat; facito ut major in superna jaculetur, et minori occurrat in terras dejecto: videbis nihilominus repulsum minorem in coelum cogi, sed repercussu ipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur. Item si ambo non motu naturali, sed a duobus quasi in campo pugnantibus adversus invicem jacti, sibimet in medio spatio complodantur; quis dubitaverit minorem majori esse cessurum, in eam partem unde ipse et quo ille ferebantur? Quae cum ita sint, id est cum minora, ut dictum est, pondera majoribus cedant; multum tamen refert quanto in sese agantur impetu: nam si majore impetu minor, velut vehementi aliquo tormento emissus infligatur majori vel laxius jaculato, vel jam languescenti; quamvis ab eodem resiliat, retardat illum tamen aut etiam retro agit pro modo ictuum atque ponderum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De quantitate animae (PL)
Translations of this Work
De la grandeur de l'âme Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy