42.
A. Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me vides? E. Patitur omnino aliquid: nam oculi mei partes, nisi fallor, corporis mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te viderem? A. At non satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati, nisi etiam quid patiantur ostenderis. E. Quid tandem, nisi ipsum visum? nam vident. Si enim me rogares quid pateretur aegrotans, aegritudinem responderem; quid cupiens, cupiditatem; quid metuens, metum; quid gaudens, gaudium. Cur ergo roganti quid videns patiatur, non recte ipsum visum respondeam? A. Sed enim gaudens gaudium sentit. An negabis? E. Imo assentior. A. Hoc et de caeteris perturbationibus dixerim. E. Sic habeo. A. Quidquid autem oculi sentiunt, hoc vident. E. Nullo modo istud dederim: quis enim dolorem videat, quem tamen saepe oculi sentiunt? A. Apparet te de oculis agere: bene vigilas. Itaque vide, utrum ut gaudens gaudendo gaudium sentit, ita etiam videns videndo sentiat visum. E. An aliter potest? A. Quidquid autem videns videndo sentit, id etiam videat necesse est. E. Non est necesse: quid enim? si amorem videndo sentiat, num et amorem videt? A. Cautissime ac sagacissime; gaudeo quod difficile deciperis. Sed nunc attende: quoniam constitit inter nos, non omne quod oculi sentiunt, neque omne quod videndo sentitur, videri; putasne hoc saltem verum esse, omne quod videtur sentiri? E. Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus poterit vocari quod videmus? A. Quid? omne quod sentimus, nonne et patimur? E. Ita est. A. Igitur si omne quod videmus, sentimus, et omne quod sentimus, patimur; patimur omne quod videmus. E. Nihil resisto. A. Pateris ergo me, ac vicissim te ego, cum invicem nos videmus. E. Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter cogit.