45.
A. Recte fortasse existimas. Sed responde obsecro, utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus. E. Ita credo. A. Credis etiam omne quod videndo cognoscimus, per visum nos cognoscere? E. Et hoc credo. A. Cur ergo plerumque fumum solum videndo, ignem subter latere cognoscimus, quem non videmus? E. Verum dicis: et jam non puto nos videre quidquid per visum cognoscimus: possumus enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere quod visus non attigerit. A. Quid? illud quod per visum sentimus, possumusne non videre? E. Nullo modo. A. Aliud est ergo sentire, aliud cognoscere. E. Omnino aliud: nam sentimus fumum, quem videmus; et ex eo ignem, quem non videmus, subesse cognoscimus. [Col. 1061] A. Bene intelligis. Sed vides certe cum hoc accidit, corpus nostrum, id est oculos, nihil pati ex igne, sed ex fumo quem solum vident. Etenim videre, sentire; et sentire, pati esse, jam supra consensimus. E. Teneo et assentior. A. Cum ergo per passionem corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus de quinque memoratis; sed cum ipsa passio non latet: namque ille ignis non visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus a nobis, non tamen latet animam, fumo viso. Et cum hoc non latere non vocetur sensus, quia ex igne corpus nihil est passum; vocatur tamen cognitio per sensum, quia ex passione corporis quamvis alia, id est ex alterius rei visione, conjectatum est atque compertum. E. Intelligo, et optime video istud congruere ac favere illi definitioni tuae, quam ut meam mihi defendendam dedisti: nam ita memini esse abs te sensum definitum, cum animam non latet quod patitur corpus. Itaque illud quod fumus videtur, sensum vocamus; passi sunt enim eum oculi videndo, qui sunt corporis partes et corpora: ignem autem, ex quo nihil corpus est passum, quamvis cognitus fuerit, sensum non vocamus.